Leviticus*

Caput 20: 1

locutusque est Dominus ad Mosen dicens
(* Traductions européennes)

Glose

Locutus est Dominus,etc. Frequenter lex eadem repetit, ut eorum memoriam infigat legenti: quaedam tamen nova interserit, ne superfluere videatur. Sed nova inquirendo jam dicta studiosius inquirantur. Unde superius quaedam prohibendo poenam tacuit, ut quaerentes quae vel qualis sit, in sequentibus diligenter investigemus. Cum enim superius Moloch prohiberet sacrificari, idipsum poenam addendo repetit:populusscilicetterrae lapidabit eum,non solum principes. Nec his contentus addit:Ego ponam faciem meam contra illum,etc.