Leviticus*

Caput 20: 14

qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri
(* Traductions européennes)

Glose

Qui supra uxorem,etc. Saevam huic delicto poenam decernit. Qui enim ex matre sunt geniti, his quos filia genuit, cum unus pater sit, incertum est utrum fratres sint an avunculi. Caveatur ergo tam incerta commistio. Sed quia omnis peccati concupiscentia mater est, si qua nobis concupiscentia sit, actionem non conjungamus ei. Qui enim hoc facit, igne incenditur, et concupiscentia et actio ejus.Si enim facta carnis spiritu mortificaverimus, vivemusRom. 8..