Leviticus*

Caput 21: 18

nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso
(* Traductions européennes)

Glose

Si caecusISICH.Lumen contemplationis ignorans, praesentis vitae tenebris pressus, qui dum venturam lucem diligenter non conspicit, nescit quo porrigat operis gressum.Si claudus.ID.Qui scilicet videt quo pergere debeat, sed infirmitate mentis non potest facere quod desiderat.Si parvo, vel grandi, vel torto naso.ID.Parvo naso est, qui ad tenendum mensuram discretionis idoneus non est: naso enim odores fetoresque dis cernimus. Nasus grandis et tortus, est discretionis immoderata subtilitas, quae plus quam oportet vel decet excrescens, actionis confundit rectitudinem.