Glose
Duae decimae.Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est, per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, si quae de eo digna sunt intelligimus.Liba quoque.Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, quae in pane et vino perficitur[Gen. 14.]; inde quarta pars hinc offertur, ut per quartam partem evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo ait:Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum[Matth. 26.].