Glose
Cedent in usum,etc. In usum ejus sacerdotis, id est, Christi, qui est sacerdos noster et Dominus noster: ipsius sunt panes primitiarum et agni mandatorum, ipse in Paulo loquebatur, ipse omnia quae dicta sunt obtulit; primus pacem discipulis annuntiavit, et sanctimoniam custodivit, sicut Sanctus sanctorum.