Leviticus*

Caput 23: 5

mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est
(* Traductions européennes)

Glose

Quartadecima die,etc.ISICH.Interrogemus Judaeos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc.Phase Domini est.Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimae horae et vespertinae reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorumPsal. 18., scilicet apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium praeveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum praedicavit.