Leviticus*

Caput 25: 31

sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
(* Traductions européennes)

Glose

Agrorum jure.ISICH.Quia in Evangelio proximi sunt, non legi. Ideo semper possunt redimi, et ex quo Christus venit usque ad secundum adventum per partes redimuntur.LXX:Ad agrum terrae aestimabuntur,de quo scilicet dicitur:Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro,id est Evangelio, in quo thesaurus est mysterium Christi.