Leviticus*

Caput 25: 45

et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
(* Traductions européennes)

Glose

Qui ex his.ISICH.Judaeorum cognati haeretici, qui eadem nobiscum praedicant mysteria, quasi sint in terra nostra: sed non recte et perfecte credunt.Hos habebitis.ID.Quos de gentibus aut de Judaeis aut de haereticis convertimus, quasi servos et ancillas in perpetuum acquirimus: quia pro eis doctrinae pecuniam expendimus, et filiis nostris, id est discipulis docendos tradere possumus, sicut Paulus Tito Cretenses, Timotheo Ephesios docendos commisit.