Glose
In jubilaeo autem revertetur ad priorem Dominum,etc. Quia non statim, cum poenitentia datur, vel definitur, penitus mundatur, sed ea peracta; ideo recte ait:In jubilaeo autem,etc., peracta enim poenitentia et remissione suscepta, conversationis suae agrum suscipiet.