Leviticus*

Caput 27: 26

primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt
(* Traductions européennes)

Glose

Primogenita quae.ISICH.Primogenita tanquam pecora nostra, sunt qui nobis obediunt, filii, servi, et discipuli. Sed horum primogenita sunt, qui sic obediunt, ut aliis praebeant exemplum et magisterium, de quibus alibi dicitur:Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabiturLucae 2.. Aperit enim vulvam generandorum filiorum, qui secundum Deum incipit obedire. Unde Paulus de Timotheo ait:Qui est filius meus dilectus in Domino, ipse vos commonefaciet vias meas,etc.I Cor. 4..Nemo sanctificare poterit et vovere.Non quia sanctificatione indigna sunt, sed quia sancta sunt, nec egent sanctificari, ut filius, qui sic patrem et matrem honorat, ut etiam exemplum aliis fiat, tanquam Deo offerens honorem, qui hoc praecepitExod. 20.. Servus quoque qui etiam dominis carnalibus in simplicitate cordis non ad oculum servit, ipsi Deo servitutem impenditEph. 6..