Leviticus*

Caput 27: 33

non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur
(* Traductions européennes)

Glose

Non eligetur nec,etc. Quia nullus est qui respui possit, et quod magis eligendum sit, non est vestrae discretionis.Si quis mutaverit,etc.ISICH.Paulus et Barnabas aliquando dissenserunt, etc., usque ad scribens ad Timotheum ait:Assumens Marcum, deduc tecum: est enim mihi utilis in ministeriumII Tim. 4..Sanctificabitur Domino,etc.ID.Cum omnium cursus divinus sit, et altus, et supernae conversationi proximus, frustra conatis hunc subducere, illum inducere, et Deo quasi meliorem consecrare.