Leviticus*

Caput 4: 22

si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
(* Traductions européennes)

Glose

Si peccaverit princeps et fecerit.ID.Sicut in spontaneis sacrificiis, etc., usque ad sabbatum enim ad otium malorum datum est.ORIG.Princeps iste potest dici vis rationis, quae intra nos est, quae si peccet, ut aliquid stultum agamus, sententiam illam timeamus:Vos estis sal terrae. Si vero sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet nisi projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus.Matth. 5.