Glose
Septies:pro dimissione, scilicet peccatorum et sub ministratione spiritalium donorum. Sanguis autem passionem significat, secundum illud:Mundus ego sum a sanguine justi hujus.Et alibi:Sanguis ejus super nos,etc. De hac aspersione Petrus ait:In obedientiam et aspersionem sanguinis Christi,etc.Velum,humanitatem Christi. Nam sicut velum erat inter sancta sanctorum et exterius tabernaculum, ita caro Christi est inter nos, qui exterius tabernaculum sumus, et divinitatem, quae per sancta sanctorum significatur. Contra velum ergo testimonii sacerdos sanguinem vituli aspersit, quia Christus carnem suam sanguinem passionis cruentavit.Contra velum,etc. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia operatio ejus multa. Unde ipse Dominus seipsum, modo sacrificium[Luc. 21.], modo pastorem, rursus vitem, deinde panem vitae et granum tritici, translatis vocabulis nominavit.[Joan. 10, 15, 6, 12.]Sic et Moyses carnem ejus velum appellavit. Unde Paulus:Initiavit nobis viam per velamen, id est carnem suam[Heb. 10.]. Velum quoque sanctuarii exhinc appellatur, quia in eo sancti sanctorum caro figuratur.