Leviticus*

Caput 5: 17

anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam
(* Traductions européennes)

Glose

Anima si peccaverit,etc.ID.. Videtur oblitus quod praeceperat: pro quibus enim peccatis capram vel ovem offerri praecepit, nunc arietem offerri praecipere videtur; sed nec oblitus est anteriora, nec contraria praecepit: ibi enim per animam, Gentilem significavit: hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis.AUG. quaest. 7 in Levit.Quaeritur quomodo discernitur hoc delictum ab eis quae generaliter complexus est, etc., usque ad vel aliqua in sacris servitiis.