Leviticus*

Caput 6: 29

omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est
(* Traductions européennes)

Glose

Omnis masculus,etc. Sacerdos integrum sacrificium offerens et comedens, Christus est, qui nostram poenitentiam offert, et comedit peccatorum salutem. Carnes autem sacrificii, quia pertinent ad poenitentiam, omnis masculus de sacerdotibus comedit, fortis, scilicet et strenuus, cui dicitur:Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine DominumPsal. 26..