Leviticus*

Caput 8: 14

obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas
(* Traductions européennes)

Glose

Obtulit,etc.ISICH.Quae sit hujus legis virtus, etc., usque ad necessario autem filii Aaron tanquam communicantes ei sacrificio manus imponunt.AUG., quaest. 23 in Levit.Cum sacrificia pro peccatis memoraret, etc., usque ad et sanguinem fusum ad basim altaris sacrificiorum.Obtulit,etc.ISICH.Lex sacerdotem in multis Christum figurantem, etc., usque ad ovibus praecepit.Obtulit,etc. Mysteriorum traditionem, et pascha mysticum, quod Christus celebravit cum discipulis suisMatth. 26., significataries: secundusnominatur, quia post agnum in coena immolatum, seipsum obtulit; unde Aaron super caput arietis manus imposuit cum filiis suis, quia communem coenam cum discipulis suis Christus celebravit; sed Moyses specialiter hoc sacrificium obtulit, quia plus aliis figuram Christi expressit, qui maxime sacrificium suum fecit.