Leviticus*

Caput 9: 1

facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron
(* Traductions européennes)

Glose

Octava die,etc. Octava dies post dedicationem significat diem Pentecostes, quo Spiritus sanctus advenitAct. 2.. Septem vero a dedicatione dies innuunt septies septem dies, qui fuerunt a resurrectione usque ad Pentecosten, scilicet 49, addito quasi octavo ipso die Pentecostes.Pentecoste quae contigit die resurrectionis, gerit figuram futuri, et consummationis saeculi praesentis, quia septem volvitur diebus. Oportebat enim ut eadem die adveniret Spiritus, qua resurrexit Christus. Tunc ait vocari Aaron et filios ejus, et majores natu: tunc enim convocatum est Ecclesiae spectaculum, in qua est Aaron, id est, Christus et filii ejus qui altae sunt conversationis, et ideo sacerdotii ministri, et majores natu, id est, presbyteri: ex his enim corpus Ecclesiae consistit.