Glose
Et immola pro peccato,etc.[AUG., quaest. 27 in Levit.]. Alia littera, etc., usque ad non est necesse super holocaustum imponi.Offer holocaustum,etc. Non dicit holocaustum consummationis, ut supra, quando oblatum est ut sanctificatione consummaretur, ut sacerdotio fungeretur, quo fungebatur. Notandum sane cum pro populo offeruntur sacrificia et pro peccato sacrificia esse jussa offerri, et holocaustum et sacrificium salutaris. Pro sacerdote vero oblatum fuisse pro peccato, et holocaustum consummationis, non salutaris. Sed consummationis oblatum est, quando sanctificati sunt sacerdotes. Et haec obtulit Moyses pro Aaron et filiis suis, postea vero Aaron jam sacerdotio fungens praecipitur pro se offerre vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum non consummationis; tunc enim offerebatur ut sanctificatione consummaretur, et sacerdotio fungi posset, quo cum fungebatur, non erat necesse iterum consummare.