Glose
Locutusque est Dominus.[AUG., quaest. 33 in Num.]Alia littera, etc., usque ad et observationes legis profanabat.[RAB.]Per masculum fortitudo, per feminam infirmitas significatur: per vaccam ergo infirmitas Dominicae incarnationis ad sacrificium assumpta figuratur.Mortuus est enim Christus ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei[II Cor. ult.].Vaccam rufam, rubram scilicet sanguine passionis, unde:Dilectus meus candidus et rubicundus[Cant. 5.]: candidus scilicet ex divinitate, rubicundus ex sanguine, candidus etiam per justitiam vitae.[GREG., lib. VI Moral., tom. 1.]Vaccam rufam mactamus, cum carnem a lascivia voluptatis exstinguimus: quam cum hyssopo, ligno cedrino et cocco offerimus, quia cum maceratione corporis sacrificium fidei spei et charitatis adolemus.