Glose
Tradetisque.Vacca ad immolandum sacerdoti traditur, quia Dominus incarnatus pro redemptione nostra sacrificium semetipsum fecit, datus manibus Judaici populi.[AUG.]Alia littera.Et dabis eam ad Eleazarum sacerdotem,etc. Cur non ad Aaron? Forte praefiguratum est, non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros hujus sacerdotii, passionem Domini perventuram.Qui ejectam extra castra.[ID.]Quia extra portam passus est Christus, ut nos a conversatione praesentis vitae quasi a civitate educeret[Heb. 13.].[ID.]Et ejectam eam extra castra.Sic ejectus est Dominus passurus extra civitatem[Joan. 19.].[ID.]In locum mundum,quia non habuit causam malam:Et occident eam in conspectu ejus,sic occisa est caro Christi in conspectu eorum qui futuri erant in novo testamento Domini sacerdotes.Immolabit.[ISID.]Vaccam rufam[cujus cinis est expiatio populi]immolare non poterit, nisi qui terrena opera non fecerit, jugumque delicti non traxerit, et vinculis peccatorum ligatus non fuerit.In conspectu omnium.[RAB.]Quia Christus in conspectu omnium quasi exstinctus est: in conspectu Patris immolatus, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit.