Glose
Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum.[APOLLI.]De morte igitur sacrorum cecinit vates:Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis me,etc.[Psal. 50.], et cui patefactum erat tale mysterium expiationis, quae per sanguinem Christi futura erat, proposuit:Incerta et occulta sapientiae tuae manifestati mihi.[RAB.]Cedrus lignum altum et imputribile est. Hyssopus herba valde humilis, quae tamen inflationem amovet pulmonis. Per cedrum ergo altam, perseverans contemplatio; per hyssopum mansueti cordis humilitas signatur. Qui enim contemplatione ad superna tollitur, per humilitatis compassionem debet condescendere inferioribus, nec se ex eo quod habet erigat, sed his, qui illud non habent, praedicando libenter impendat.[AUG.]Alia littera, etc., usque ad ut cum illo sit abscondita vita nostra.[RAB.]Potest intelligi per cedrum spes, etc., usque ad sola in nobis charitas ad ultimum multiplicatur.[GREG., Moral. lib. 6, cap. 17.]Mittatur in flammam, usque ad ut in ipsa discat opera recta quae faciatHyssopum[ISID.]Baptismum, quia hyssopo tincto sanguine agni spargebantur[Exod. 12.].Coccumque bis tinctum.[ID.]Coccus bis tinctus, sanguis Christi quo mente et corpore abluimur. Haec tria purgant peccata, cedrus, id est fides crucis; hyssopus, baptismus vel martyrium; coccus, sanguinis Dominici sacramentum.[RAB.]In cocco bis tincto virtus charitatis exprimitur, quae flamma sancti amoris succensa, duobus praeceptis exhiberi jubetur, dilectione scilicet Dei et proximi. Bis tinctus ergo coccus est charitas duplici praecepto formata, ut sic diligatur Deus ne deseratur proximus, et sic proximus, ne contemnatur Deus.Sacerdos.[ID.]Omnes qui in Christo credimus sacerdotes sumus, unde:Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium,etc.[I Petr. 2.]. Alta ergo quae per contemplationem sentimus, et quod ex mansuetudine humilitatis agimus, quod per ignem charitatis exhibemus, passionis Christi sanguine tingere debemus, ut omne quod in nobis est, illum imitetur a quo est, quia extra imitationem passionis non tam virtus quam vitium est.[ID.]Potest iste sacerdos, qui vaccae carnes, pellem, sanguinem, fimumque comburit, ordinem Judaici sacerdotii cum plebe supposita in necem Domini consentientis significare, unde sequitur:Et tunc demum lotis vestibus et corpore suo.