Numeri*

Caput 21: 10

profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth
(* Traductions européennes)

Glose

Profectique filii Israel castrametati,etc. Tricesima septima mansio est in Oboth, quae vertitur in magos vel pythones. Quia post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessione fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes et maleficae artes; nos autem omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures, ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum.