Numeri*

Caput 21: 24

a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum
(* Traductions européennes)

Glose

In ore gladii. Vivus est sermo Dei, efficax, et penetrabilior omni gladio, etc.Heb. 4.. De quo dicit Apostolus:Et gladium Spiritus quod est verbum DeiEph. 5.. In hujus ore cadit Sehon, id est diabolus.Terra ejus.Omnis terrena regio terra Sehon dicitur; sed Christus et Ecclesia ejus in omni terra Sehon dominatur.RAB.Jeboc civitas finisque regni Sehon, etc., usque ad vocatum est nomen ejus Israel.