Numeri*

Caput 22: 29

respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem
(* Traductions européennes)

Glose

Respondit.Nimirum tanta cupiditate plenus ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur, et responderit quasi ad hominem loquens; cum Deus non asinae animam, in rationalem naturam vertisset; sed quod illi placuerat ex illa sonare fecisset ad illius vesaniam cohibendam; illud forte praefigurans:Quia stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes,pro spirituali et vero Israel.