Numeri*

Caput 24: 1

cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum
(* Traductions européennes)

Glose

Cumque,etc.ORIG.Cum nullum daemonum, etc., usque ad et unumquemque in ordine suo resurrectionis gloriam adepturum.Nequaquam abiit.Id est non stultis sensibus, sicut solebat in multis animalibus et pecudibus, Dei considerabit voluntatem: sed agnoscet quia neque de bobus cura est Deo, neque de ovibus, neque de avibus, aliisque animalibusI Cor. IX; Rom. 15., sed quae de eis scripta sunt, propter homines intelliget scripta.