Numeri*

Caput 24: 15

sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
(* Traductions européennes)

Glose

Dixit Balaam.ID.Balaam filius Beor,etc., usque ad quae pro utilitate concessa sunt.GREG., lib. XV Moral., cap. 22.Dixit homo cujus obturatus est oculus.Nescit impius mala quae facit, nisi cum pro eis puniri coeperit. Consilium Balaam contra Israelitas praebuit, sed post in poena vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant, praevident: oculi eorum ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit, quia post culpam jam in poena conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit.