Glose
Comederunt.Quasi, etiam de his quae immolata sunt idolis comedunt, quae exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis?[ORIG.]Ait Apostolus, etc., usque ad et qui eum recipit, idolis immolata manducat.Et adoraverunt deos earum.Nota ordinem: malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies, postremo captivat impietas, cujus merces exsolvitur fornicatio.[ORIG.]Salomon cum esset sapientissimus, etc.,usque ad, Adolescentularum non est numerus, una tamen est columba mea.