Numeri*

Caput 28: 13

et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
(* Traductions européennes)

Glose

Et decimam decimae,etc.,per agnos singulos.Hoc fit cum simplicitas morum secundum Scripturarum regulam gratia Spiritus sancti cooperante instituitur et ornatur. Bene autem haec omnia in holocaustum Domino jubentur offerri, quia haec agere debemus, non ut humanam laudem, vel praesentem retributionem quaeramus, sed omnium bonorum datori Deo per omnia placeamus, et aeternae vitae retributionem mereamur.