Numeri*

Caput 33: 20

unde egressi venerunt in Lebna
(* Traductions européennes)

Glose

In Lebna,etc. Laterem scilicet. In hoc enim transitu nunc crescimus, nunc decrescimus, et post multos profectus saepe ad laterem, id est carnalia opera redimus. Post haec venitur in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Scio in aliis dealbationem culpabiliter poni, ut cum dicitur paries dealbatus, et monumenta dealbata. Hic autem dealbatio est de qua dicitur:Lavabis me et super nivem dealbaborPsal. 50.; et,si fuerint peccata vestra sicut Phoenicium, ut nivem dealbabo.Et alibi,Nive dealbabuntur in Selmon.Et vetusti dierum capilli dicuntur esse candidi, id est, albi sicut lana. Haec igitur dealbatio ex splendore verae lucis intelligitur provenire, et ex visionum coelestium claritate descendere.