Numeri*

Caput 33: 28

unde egressi fixerunt tentoria in Methca
(* Traductions européennes)

Glose

Methcha.ID.Dulcedo. Quasi: ascendisti in excelsum montem patris, et miratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abjecisti insidiatores, ideo dulcis te fructus laboris insequitur, ut dicat Psalmista:Quam dulcia faucibus meis eloquia tuaPsal. 118.! Samson, qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes quae exterminant vineas colligaverat, leonem quoque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui.Post haec venerunt ad Methcha, quod interpretatur mors nova: mors autem nova est, quando Christo commorimur et consepelimur, ut convivamus ei.