Numeri*

Caput 5: 6

loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
(* Traductions européennes)

Glose

Vir sive mulier.RAB. in Num.Hoc capitulo admonemur, ut si quid per negligentiam delinquimus, per confessionem et poenitentiam diluamus et damnum restituamus. Si autem proximo damnum intulimus, coram illo poeniteamus, et damnum restituamus. Si vero non superest, confitendo, poenitendo et eleemosynas largiendo, Domino satisfaciamus.AUG., etc., quaest. 9 in Num.Alia littera usque ad quae per delictum ablata est.