Numeri*

Caput 6: 10

in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii
(* Traductions européennes)

Glose

Duos turtures.ID.Turtures castitatem, pulli columbarum simplicitatem significant. Qui ergo vult ad resurrectionem bonorum pervenire, offerat vero sacerdoti, id est, Christo, castitatem mentis et corporis, et simplicitatem in fide catholica, per quam in Ecclesiam intrat, ut per tanti pontificis opitulationem expietur.