Glose
Factum est autem,etc.,tabernaculum.[RAB. in Num., tom. 2.]Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostrae redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde:Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam[Joan. 10.].