Numeri*

Caput 8: 4

haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum
(* Traductions européennes)

Glose

Ex auro.Quia Christus specialiter immunis a peccato, et operibus justitiae praeclarus, et membra ejus innocentiam et justitiam, quantum valent imitantur, in futuro perficientur.Ductili.Quia Christus ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulitII Tim. 3., et sic ad resurrectionis gloriam pervenit, et omnes qui pie volunt vivere in ipso quasi metallum feriendo dilatatum per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam perveniunt.Stipes.Christus scilicet, de quo procedunt calami, quia ab ipso accipiunt justi quidquid habent boni; unde:Sine me nihil potestis facereJoan. 15..