Ruth*

Caput 3: 14

dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris
(* Traductions européennes)

Glose

Surrexit itaque antequam.Quia antequam Judaei doctrina legis imbuti naturae suae jura cognoscerent, Ecclesia gentium inertiae suae somnium excutiens diluculo nascentis fidei resurrexit, et ad Christi gratiam properavit.