HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 51: De Tribus angelis susceptis ab Abraham

#Gen. XVIII

Apparuit Dominus Abrahae in convalle Mambre. Cumque elevasset oculos, vidit tres viros, et occurrens illis, unum ex eis adoravit. Dicit Josephus tres angelos in specie humana missos, ut unus nuntiaret Abrahae verbum Dei de filio suo, et duo subverterent Sodomam. Eusebius vero ait: Primo omnium prophetarum Abrahae Verbum Dei, cum in figura apparuisset humana, vocationem gentium pollicetur. Et sic apparuit ei Filius, quem et adoravit. Sed quia nusquam legitur Pater apparuisse in subjecta creatura dicitur quod duo angeli apparuerunt in designatione duorum praeconum Moysi, et Eliae, quorum alter primum praevenit adventum, alter praeveniet secundum. Quos, et rogavit Abraham, ut diverterent ad eum, et paulum comedendo confortarentur. Qui assenserunt. Et aestimans Abraham, praecepit Sarae, ut de tribus satis similae faceret subcinericios panes. Ipse quoque tulit vitulum de armento optimum, tulitque butyrum, et lac, et vitulum assatum, et posuit coram eis. Verisimile est quod prius homines credidit, quibus haec xenia paravit, post angelos Dei esse comprobavit. De cibo quem sumpserunt, potest dici quod in masticando exinanitus sit, sicut aqua calore ignis. Abraham stabat juxta eos. Sara vero erat post ostium tabernaculi. Et dixit angelus: Revertens veniam ad te tempore isto, id est, eodem die revoluto anno, et habebit Sara filium. Quo audito risit Sara. Erant enim ambo senes, et desierat Sarae fieri muliebria, id est menstrua, quibus deficientibus vis pariendi deficit. Si alter juvenis esset, non esset impossibile ex sene et juvene prolem fieri. Sed ambo erant provectae aetatis. Ad haec, etiam, ipsa sterilis erat. Risit ergo, quia dubitavit, dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo. Dixitque Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, nunquid quidquam Deo est difficile? Negavit Sara se risisse perterrita. Ecce qua intentione quisque riserit, dijudicare potuit, qui corda novit.