HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LXXIII: De decollatione Joannis

#Marc. VI

In illo tempore Herodes Tetrarcha diem natalis sui celebravit, coram principibus suis. et primis Galilaeae. Ubi puellae saltanti datum est pro munere caput Joannis Baptistae in disco. Est autem discus vas rotundum desuper valde extentum, unde et dapifer discoferus dicitur. Quandoque mensa superior discus dicitur. Aliquando mappa, quae mensale dicitur, discus appellatur, unde et animalia dicuntur apparuisse Petro in disco, quem alibi liber Actuum apostolorum linteum vocat. Credibile est quod Herodes cum uxore, de nece Joannis, sub tali occasione facienda, prius secreto tractaverit. Discipuli vero Joannis tulerunt corpus ejus de carcere, et sepelierunt illud. Chronica, et undecimus liber Historiae ecclesiasticae tradunt Joannem in castello Arabiae trans Jordanem, dicto Macheronta, vinctum et truncatum. Corpus vero in Sebaste urbe Palaestinae inter Eliseum et Abdiam sepultum, caput autem Jerusalem humatum est, juxta Herodis habitaculum. Ossa ejus tempore Juliani Apostatae gentiles sparserunt, invidentes miraculis, quae fiebant ad ejus monumentum. Quae rursus collecta, ab eisdem cremata sunt, et pulvis ventilatus. Quod quasi secundum martyrium in jam mortuo quidem repraesentant nescientes, dum in nativitate ejus ossa collecta undecunque, cremant. Cum autem colligerentur ossa, quidam monachi a Jerosolymis, misti latenter colligentibus, magnam eorum partem tulerunt, inter quae etiam digitus, quo Dominum monstravit, fuisse perhibetur quem post beata Tecla inter Alpes attulit, et dicitur esse in ecclesia Maurianensi. Tuleruntque ossa ad Philippum Jerosolymitanum, episcopum nonum, qui misit ea per Julianum diaconum Athanasio Alexandriae episcopo. Quae post Theophilus, ejusdem urbis episcopus, reposuit in templo Serapis a sordibus purgato, basilicamque in honore Joannis consecravit, quando scilicet Theodosio jubente, fana gentium destructa sunt. Tempore vero Marciani principis duobus monachis orientalibus, qui ob orationem venerant Jerosolymam, Joannes revelavit caput suum. Sed non multum post incuria perditum, perlatum est ab aliis in Edissam, aliis Emissam, urbem Phoeniciae, et in quodam specu in urna sub terra, non parvo tempore, ignobiliter reconditum; donec denuo idem Joannes caput suum ostendit Marcello religioso abbati, et presbytero, dum in eodem specu habitaret. Quod cum ille Juliano [al. Julioramo], ejusdem urbis episcopo indicasset, elevatum est. Ex quo tempore coepit in eadem urbe Decollatio Joannis celebrari, ipsa die, ut arbitramur, qua caput inventum est, sive revelatum; quod post Constantinopolim translatum est, et inde ad Gallias. Alii tradunt non esse festum Decollationis, sed de Collatione ossium ejus prius facta et combusta. Josephus aliam tradit causam necis Baptistae, dicens eum praedicasse hominibus justitiam, et obtentu baptismi multos congregasse in unum. Timensque Herodes dispendium populi sui, sequentis Joannem, occidit eum. Et refert Josephus Judaeos tradidisse, Herodem ob hoc miserabiliter in proximo victum ab exercitu Arethae regis.