#Matth. XXVI; Marc. XIV; Luc. XXII; Joan. XVIII
Adhuc eo loquente, venit Judas cum cohorte militum, accepta a praeside, et turba ministrorum, accepta a principibus sacerdotum, et armis. Et dederat illis signum, quia osculo indicaret eis Jesum, et ipsi ducerent eum caute. Putabat enim quod magicis artibus posset se transformare, et elabi. Et suscepto osculo, vocavit eum Jesus amicum, vel ironice, vel secundum statum praeteritum. Et primo interrogaverat eos: Quem quaeritis? At illi dixerunt: Jesum. Et cum dixisset Jesus quaerentibus se: Ego sum, abierunt retro, et ceciderunt. Postea tenuerunt Jesum, et ligaverunt eum. Simon autem Petrus amputavit auriculam servo. cui nomen erat Malchus. Jesus autem sanavit eum, et ait Petro: Omnis, qui gladium accipit, gladio peribit, illo scilicet, qui vertebatur ante paradisum, vel pro gladio accepto peribit. Nec accipit gladium pro eo, qui datur a Deo, vel a lege, vel a judice.