HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XXXVIII: Quod lapidaverunt Stephanum

#Act. XII#Luc. XXIV#Joan. XVI#Act. VIII

Cum autem esset Stephanus plenus Spiritu sancto, intuens in coelum, vidit gloriam Dei, et Jesum in forma humana stantem a dextris virtutis Dei. Stans apparuit ei crucifixus, ne titubaret lapidandus. Et in ipso quo stabat, se paratum ei subvenire, monstrabat, quia stare pugnantis est, vel adjuvantis. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Tunc exclamantes voce magna, clauserunt aures suas, quasi abhorrentes audire blasphemiam, et impetum fecerunt unanimiter in eum, et ejicientes eum extra civitatem lapidabant, in hoc secundum legem se agere aestimantes, quia secundum legem blasphemus educebatur extra castra, et lapidabant eum universus populus. Et testes, duo scilicet falsi, qui primi secundum legem tenebantur lapides projicere, quia in lege dictum est de blasphemo: Prima manus testium lapidabit eum. Et deposuerunt vestimenta sua: ne inquinarentur tactu illius, secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus, Postea vocatus est Paulus. Cui, teste Beda, in hoc Deus misericorditer providit, quod non est manus ejus sanguine innocentis polluta. Sed tantummodo servavit lapidantium vestimenta, et consensit eis, unde tanquam dignus morte periret, nisi Deus per gratiam ei poenitentiam inspiraret. Lapidaverunt ergo Stephanum levitam, invocantem, et dicentem: Domine Jesu, accipe spiritum meum, sicut et Christus ad Patrem ait: In manus tuas commendo spiritum meum. Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas llis hoc peccatum, quia nesciunt, quid faciunt. Multi enim ex eis ipsum occidendo, aestimabant se legem implere, juxta quod Dominus praedixerat: Venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Et facta est persecutio magna in Ecclesia, quae erat Hierosolymis, quia occiso beato Stephano uno de principibus Ecclesiae, quasi primicerio septem diaconorum, coeperunt alios persequi graviter, in tantum, quod omnes discipuli, praeter apostolos, qui ut pastores gregis, caeteris erant constantiores, dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae, fugientes a facie persecutorum, juxta quod praeceperat Dominus: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Curaverunt autem Stephanum viri timorati, id est juxta morem terrae diligenter curam habentes sepulturae, et fecerunt planctum magnum super eum. Tunc apostoli praevidentes, quod ad gentes in posterum essent transituri, providentes fidelibus, qui erant in Jerusalem remansuri, ordinaverunt Jacobum Alphaei episcopum Hierosolymorum, et imposuerunt ei manus Petrus, et Jacobus, et Joannes. Ideo non a paucioribus quam tribus episcopis, episcopus hodie consecratur.