HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CXVII: Prosecutio historiae

#Act. XXVII

Tunc confortati cibo, alleviabant navem, jactantes triticum in mare. Cum autem dies factus esset, non agnoscebant terram. Sinum autem quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant, si possent, ejicere navem. Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari sine conatu remigii. Et levato artemone, juxta quod ventus eos ducebat, tendebant ad littus. Artemo dicitur modicum velum directioni navis potius accommodatum, quam celeritati. Et cum incidissent in locum bithalassum, impegerunt navem. Bithalassus proprie, lingua terrae dicitur in mare protensa, mari hinc et inde circumdata. Et dicitur bithalassum, quasi mare bifidum, terrae interjectu divisum. Et cum navis offendisset in bithalassum, prora manebat immobilis. Puppis vero frangebatur maris impetu supervenientis. Et consulebant milites omnes vinctos occidi, ne forte natando aufugerent.