

Ecclesiastes*
Caput 5: Versus 2
Multas.Quasi sicut qui multa cogitat, ipsa frequenter somniat, sic in stultitiam recidit, qui ultra se, de Deo disputat. Vel, quia modo videmus per speculum et in aenigmate, quasi per somnum, aestimamus nos tenere, quod non habemus, et tamen nihil habemus.