Ecclesiasticus*

Caput 24: Versus 19

Quasi oliva.Graece , fructus scilicet: enim arbor dicitur, succus oleum. Est autem arbor pacis insignis: per hanc Ecclesia signatur, quae campos totius mundi decore illustrat, et speciali gratia per unctionem chrismatis sanctificat.Quasi platanus.Platanus ab altitudine dicta, vel quia patula et ampla. Nam Graeci amplum vocant. Nomen ergo, et formam arboris expressit dicens: Quasi platanus dilatata sum in plateis. Est autem tenerrima, et mollis foliis, et vitibus similis, et Christum significat, qui per membra sua in orbe dilatatur mitis et mansuetus.
(* Traductions européennes)