Ecclesiasticus*

Caput 24: Versus 20

Sicut cinnamomum.Cinnamomum et balsamum aromaticae arbores sunt. Cinnamomum dictum, quia cortex ejus in modum cannae rotundus et gracilis. Gignitur in India et Ethiopia, frutice brevi duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod crassum est despicitur; gracilius vero charius: quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit in modum nebulae vel pulveris.
(* Traductions européennes)