Ecclesiasticus*

Caput 24: Versus 21

Balsamum.RAB.Aspaltum dicit Plinius, in eodem curriculo coeli nascitur, etc., usque ad memores Dominicae passionis pro Domino parati sunt pati.Quasi myrrha.Myrrha est in Arabia arbor quinque cubitis alta, spinae similis, quam vocant Graeci, cujus gutta viridis et amara, unde et nomen accepit: quae omnia conveniunt mortificationi carnis, quae amara ad tempus sentitur, sed in spe semper virentis patriae libenter suscipitur. Spinae autem comparatur, quia ut mentem salvet corpus affligit. Gutta sponte manans pretiosior est; elicita corticis vulnere vilior, quia majoris est virtutis corpus sanumcui arridet copia rerummortificare, quam aegrotum, vel paupertate afflictum.Quasi storax.ID.Storax, galbanus, etc., usque ad storax dicta, quia est gutta arboris profluens et congelata, nam Graeci guttam dicunt.Et galbanus.GalbanumID.etc., usque ad ad similitudinem ammoniaci minimeque lignosum.Ungula.Ungula est quae in Exodo onycha dicitur. Graece enim , Latine ungula, quia humano ungui assimilatur.Gutta.ID.Gutta quae et ammoniaca dicitur, etc., usque ad quanto virtus virtuti jungitur, tanto incensum sincerius exhibetur.Libanus.Libanus, ut aiunt, arbor estID.etc., usque ad incisis arboribus lacryma fluit, quia compuncta humilium corda puram Deo orationem emittunt. Libanus in Hebraeo candorem significat: in Graeco, . Unde in Canticis, ubi legimusad collem thurisCant. 4., quidam codices habentad collem libani. Balsamum non mistum.ID.Balsami arbor in Judaea, etc., usque ad et salutis sacramenta profudit. Unde,Et quasi balsamum non mistum odor meus.
(* Traductions européennes)