Ecclesiasticus*

Caput 4: Versus 19

Timorem et metum,etc. Sapientia inhabitans dirigit opera, in variis tentationibus praeparat exercendo et probando ad futurae vitae gaudia, quod hac sententia confirmatur:Timorem et metum et probationem,etc. Quia tribulatio patientiam operatur, et patientia probationem, probatio vero spem, quod non confundit, quia charitas Dei diffusa est in sanctis per Spiritum sanctum.
(* Traductions européennes)