Ecclesiasticus*

Caput 4: Versus 3

Cor inopis,etc. Non est eleemosyna differenda, cum adsit tribuendi facultas; unde:Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cum cito possis dareProv. 3.. Et alibi:Qui despicit proximum, peccat: qui miseretur pauperis, beatus eritIbid. 14.. Eleemosyna autem facienda est, non ex necessitate,Hilarem enim datorem diligit DeusI Cor. 9.. Et alibi: Vidua paupercula plus omnibus misit in gazophylacium, quia non quantitatem muneris pensat Deus, sed devotionem cordis.
(* Traductions européennes)