

Ecclesiasticus*
Caput 7: Versus 15
Noli verbosus esse.Quasi. Noli sensum tuum docere, audi sapientiam seniorum. Tutius est enim audire, quam loqui; unde:Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram[Jac. 1.].Non oderis laboriosa opera.Peccanti homini scientia data est, ut labore manuum quaereret sibi victum; unde:In sudore vultus tui vesceris pane[Gen. 3.], etc.