

Esther*
Caput 1: Versus 6
Et pendebant.Byssus mortificationem carnis significat. Purpura sanguinem martyrii. Columnae marmoreae, firmitatem doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis et purpureis funibus per circulos eburneos in columnis marmoreis suspendebantur; quia decor Ecclesiae in sapientiae meditatione et in virtutum ascensione per carnis mortificationem et castitatem cum martyrii dignitate in doctoribus debet effulgere; et ipsorum verbo et exemplo ad aliorum notitiam pervenire: ut ab his instructi et confortati, aulam paradisi mereantur introire.Et columnis marmoreis fulciebantur.Id est, doctoribus de quibus dicitur:Ego confirmavi columnas ejus[Psal. 74.].Ex alibi:Columnas fecit argenteas, reclinatorium aureum[Cant. 3.].Super pavimentum.Smaragdus a nimia viriditate sui sic vocatur. Parium, genus marmoris candidissimum. Per virorem enim fidei et candorem castitatis construitur fundamentum humilitatis.Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.[Matth. 5.].Et:Qui se humiliat exaltabitur[Luc. 10.]. Et alibi:Discite a me, quia mitis sum[Matth. 11.],etc.