Exodus*

Caput 1: Versus 11-13

Praeposuit itaque eis,etc.ORIG.Diabolus, convocata gente sua, opprimere cupit rationabilem sensum, qui nunc figuraliter dicitur Israel: praeficit magistros operum, qui cogant eos discere opera carnis, secundum illud psalmi CV:Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum.Docet aedificare civitates Pharaoni. Phitom, quae significatos defectionis,velabyssi;et Ramesses, quae estcommotio tineae,et On, id est Heliopolis, quae dicitur civitas solis. Deficit os, cum mendacium loquitur a veritate et probationibus. Ille ab initio mendax fuit, et ideo tales civitates vult sibi aedificari:os abyssi,quia abyssus perditionis ejus est locus; alia ejus civitas estcommotio tineae:qui enim eum sequitur, ibi thesaurizat ubi tinea demolitur, et fures effodiunt et furanturMatth. 6.. Civitatem quoque Solis aedificat, falso nominetransfigurans sein angelum lucis.In his occupat mentes, quae factae sunt ut videant Deum. Prospicit tamen imminere sibi bella et maturum gentis suae exitium; ideo dicit, Gens Israel valet super nos, utinam et nos sentiat valere super se: ut scilicet cogitationes, et concupiscentias malas, quas immittit, non suscipiam sed jacula ignita scuto fidei repellam, et in omnibus quae suggesserit, dicam:Vade retro, Satana: scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli serviesMatth. 4.. Sed et hoc quod dicit, Ne forte accidat nobis bellum, et consentiant hi cum adversariis nostris, ex propheticis vocibus praevidet sibi venturum bellum, et derelinquendum se a filiis Israel, et quod consentiant adversario ejus, et adjiciantur ad Dominum. Hoc est quod Jeremias aitcap. 17..Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit stultus.Intelligit ergo perdicem se, quae non peperit, congregasse; et quod hi, quos sine judicio congregavit, relinquent eum, et sequentur Christum, qui genuit. Ipse stultus remanebit, cum ad factorem suum et parentem universa creatura confugerit; ideo indignatur, dicens: Ne expugnantes nos exeant de terra nostra. Non vult nos exire de terra sua, ut semper portemus imaginem terreni: ne eo relicto fugiamus ad eum qui praeparavit regnum coelorum, relinquentes imaginem terreni, et suscipientes imaginem coelestis. Ideo statuit magistros operum, qui artes suas doceant, et nos artifices malitiae faciant. Et quia sunt multi magistri malitiae, quos praefecit Pharao, qui imperant, exigunt, extorquent terrena opera: ideo Christo veniente fecit alios doctores contra illos pugnantes, qui subjicientes omnes principatus eorum, et potestates, et virtutes, defendant a violentia filios Israel, et doceant Israelitica opera, et mente videre Deum; relinquere opera Pharaonis, exire de terra Aegypti, Aegyptios mores et totum veterem hominem cum actibus suis exuere, et induere novum, qui secundum Deum creatus est.ISID.Israel populum Christianum, Pharao diabolum significat: qui luti et lateris imponit gravissimum jugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis; admistis paleis, id est, levibus et irrationabilibus factis: ut omnibus onere peccatorum oppressis, nemo sit qui regnum ejus disperdat aut vincat.
(* Traductions européennes)