Exodus*

Caput 1: Versus 15

Dixit autem rex Aegypti obstetricibus,etc.ORIG., hom. 2.Haec non solum in mundo, qui Aegyptus spiritualiter dicitur, sed in unoquoque nostrum deprehendimus: princeps hujus mundi non vult vivificari masculos, sed feminas; in femina caro et affectus carnis designatur: vir autem rationabilis est sensus, et intellectualis est spiritus, qui potest coelestia capere, Deum intelligere, quae sursum sunt quaerere. Hunc odit princeps Aegypti et necari cupit; cupit autem quae carnis sunt, vivere, et quae ad materiam pertinent corporalem, hae non solum vivere, sed augeri et excoli: vult enim ut omnes carnalia sapiant, temporalia et quae sunt super terram quaerant; nemo levet ad coelum oculos; nemo requirat unde huc venerit; nemo patriam paradisum recordetur. Cum ergo videris homines in voluptatibus vitam ducere, luxu fluitare, conviviis et impudicitiis operam dare, scito quia in his rex Aegypti masculos necat, et vivificat feminas. Si vero unum de mille ad Deum converti, oculos sursum erigere, aeterna quaerere, odisse delicias et luxuriam, amare continentiam: istum quasi masculum necari cupit Pharao, persequitur, mille machinis oppugnat; odit tales, vivere in Aegypto non sinit. Inde est quod in hoc mundo servi Dei habentur contemptui, expositi contumeliis; inde in eos odia et persecutiones concitantur.Obstetricibus.ORIG., ibid.Iste etiam obstetrices corrumpere nititur.Quarum una vocabatur Sephora,id est,passer; altera Phua,scilicetrubensvelverecunda;per has necari mares et vivificari feminas quaerit: sed et timebant obstetrices Deum, et non sicut praecepit eis, fecerunt. Obstetrices docuerunt ante nos quamdam rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim medicae sunt, et tam masculos nascentes quam feminas fovent. Eruditio ergo communis est rationabilis scientia, et ad omnem pene pervenit sensum, omnes instruit et fovet. Si quis in ea virilis animi fuerit, qui velit coelestia quaerere, divina sectari, velut medicatus et fortis, per has eruditiones ad divirorum intelligentiam paratior veniret. Est enim una, velutpasser,quae celsiora docet, et rationabilis doctrinae pennis in altum provocat;altera, rubensvelverecunda,moralis est, mores componit, verecundiam docet et honestatem. Mihi tamenquia dicit Scriptura de his quod timuerunt Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis Aegyptividentur utriusque Testamenti figuram servare, et Sephora, quaepasserinterpretatur, legi, quae spiritualis est, convenire: Phua vero, quaerubensvelverecunda,indicare Evangelia, quae Christi sanguine rubent, et per universum mundum passionis cruore rutilant. Ab his ergo animae quae nascuntur in Ecclesia, velut obstetricibus medicantur, quia de Scripturis cuncta eruditionis medicamina conferuntur. Tentat tamen Pharao per has necare masculos, cum studiosis in divinis Scripturis haereses et prava dogmata suggerit. Sed stat immobile fundamentum Dei. Timent enim obstetrices Deum, id est, timorem Dei docent, qui est initium sapientiae. Sic competentius aptatur quod sequitur, quia timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi domos. Quod secundum litteram, nullam consequentiam habet: non enim propterea domus fit, quia timetur Deus. Si autem videas quomodo Scripturae Novi et Veteris Testamenti timorem Dei docentes domos Ecclesiae faciant, et totum orbem domibus orationis impleant, rationabiliter scriptum videbitur. Sic ergo istae obstetrices, quia timent Deum, id est, timorem Dei docent, non faciunt praeceptum regis Aegypti, sed vivificant masculos, nec tamen dicitur quia paruerunt feminas vivificantes. Ego autem confidenter dico, non vivificant feminas. Neque enim vitia aut luxuria in Ecclesia docentur, aut peccata nutriuntur, quod vult Pharao cum vivificari feminas jubet, sed sola virtus excolitur et nutritur. Verum haec ad unumquemque referamus. Si times Deum, non facias praeceptum regis Aegypti: ille enim praecipit ut in deliciis vivas, praesentia concupiscas; tu, si times Deum, et exhibes officium obstetricis, animae tuae si conferre cupis, vivificas masculos, id est, interiorem hominem, qui in te est, medicaris et foves, et per actus et intellectus bonos vitam acquiris aeternam.
(* Traductions européennes)

Bible Française

15 Le roi d'Égypte dit aux sages-femmes des Hébreux, dont l'une s'appelait Chifra et l'autre Poua :

Parole de Vie

15 Il y a des sages-femmes pour les Hébreux : l'une d'elles s'appelle Chifra et l'autre Poua. Le roi d'Égypte leur donne cet ordre :

Louis Segond (Nouvelle)

15 Le roi d'Egypte parla aussi aux sages-femmes des Hébreux — l'une se nommait Shiphra et l'autre Poua.

Français Courant

15 Il y avait chez les Hébreux deux sages-femmes, dont l'une s'appelait Chifra et l'autre Poua. Le roi d'Égypte leur donna

Colombe

15 Le roi d'Égypte parla aussi aux sages-femmes des Hébreux, nommées : l'une Chiphra et l'autre Poua.

TOB

15 Le roi d’Egypte dit aux sages-femmes des Hébreux dont l’une s’appelait Shifra et l’autre Poua :

Segond (Originale)

15 Le roi d'Égypte parla aussi aux sages-femmes des Hébreux, nommées l'une Schiphra, et l'autre Pua.

King James

15 And the king of Egypt spake to the Hebrew midwives, of which the name of the one was Shiphrah, and the name of the other Puah:

Reina Valera

15 Y habló el rey de Egipto á las parteras de las Hebreas, una de las cuales se llamaba Siphra, y otra Phúa, y díjoles: